Page images
PDF

"Quis namque ferret iemporum duras vices?
"Quis contumelias potent um? Quis feros
"Morsus amor is impotis voti? dolos
"%uis legis, infamemque caufdicum moram,
"Fafumve magno munere tumentis viri,
•« Quo nuda virtus rebus urgeri solet,
"Finire fœva fata cut fas eft acu?
"Quis fujiineret farcinas humeris graves,
"Vitamque traheret languidam sub pondere;
"Ni quid futurum eras fit horreret miser,
«' Lethique nunquam retro calcandam viam,
"Certafque nondum cognitas homini plagas?
tc Ventura fœcla prœvidens ergo par et
"Animus dolori, callidus potius pati
"Fortuna quicquid afperi prafens ferat,
"Quam morte portum petere non fidum mali!

Ista denique, Academici, de hifee rebus generaliter dicta sunt, quæ quidem non sunt ejulmodi ut disserendi certam viam atque rationem admittant.

«' Th' Oppressor's Wrong, the proud Man's Contumely,

"The Pangs of despis'd Love, the Law's Delay,

"The Insolence of Office, and the Spurns

"That patient Merit of th' Unworthy takes,

"When he himself might his Quietus make

"With a bare Bodkin? Who would Fardels bear,

"To groan and sweat under a weary Life,

"But that the Dread of something after Death,

"(That undiscover'd Country, from whose Bourn

"No Traveller returns,) puzxles the Will,

"And makes us rather bear those Ills we have,

"Than fly to otheis that we know not of?

Hamlet. PRÆLECTIO DECIMA QUINTA.

DE tragœdia, Academici, hue usque dilputatum est: sequitur ut de comœdia, altera dramatis specie, disquisitio quædam critica instituatur. Etenim eo certe nomine ad poeticam revocanda est, illis nequicquam reclamantibus qui earn propter fimilitudinem sermonis a poematum numero esse excerpendam censent.

"Idcirco qui dam, comœdia necne poema "EJfet, quœfiuere: quod acer spirit us, ac vis "Nec verbis, nec rebus inefi: niJi quod pede certo "Differs sermoni sermo merus.

Sed immerito quidem comœdia vel antiquæ, vel recentiori, quæ ne numero quidem plerumque ab oratione dissert soluta, similitudo sermonis objicitur, quam ad ejus naturam esse necessariam quis est qui ignorat? Est nimirum comœdia (describente apte Cicerone) " imitatio vitæ, speculum consuetudinis, imago veritatis." Qua certe descriptione obiter notarem non minus excellentiam ejus, quam rationem fcribendi propriam designari.

Et0

Etsi vero alia prorsus sit comica locutio atquetragica, imo plerumque et oratoria, quæ verborum nonnunquam nitorem, impetum, lumina parker admittit, magnam tamen laudem, et suam in multis comœdia consequitur, in quibus vis animi poetica cernitur, et quæ non sine summo cum perficiuntur ingenio, tum industria elaborantur. Atque illa cujusmodi sint, in itinere harum dissertationum patebit.

Interea præsentis erit argumenti generalem comœdiœ veluti form am, et interiorem naturam indagare. Quandoquidem autem multi se in hoc campo exercuerunt, visum est mihi post perpensas et exploratas plerorumque eorum sententias, omnes potius aliquando auctores habere, quam ullo semper uti magistro. Etenim veram comœdiœ formam ac constitutionem nullo modo investigandam esse censeo ex eorum opinionibus, pene dixerim et decretis, qui omnia ferme statuere solent scriptoram gratia, quibus ipsi, propter aut ingenii aut morum cognationem, maxime delectantur, sed ex illorum disceptationibus potius colligendam, qui non tarn comico cuivis favent, quam comœdia ipsius naturæ dant operam illustrandæ. Hic autem, ut in omni fere loco par est, Ariftotelem oportet conssulamus; quem principem sibi ac auctorem plerique omnes critici, ut ut a se invicem diffidentes, volunt vindicare. Is autem hoc modo comœdiam de

finit: finit. "rH os mpufoa. Svjv, Uct-ksp imopevy

ZKXixvy aAAa Ts oticrx^ To ys'hoiov [/.ogiov." Quæ quidem definitio five veteri, five mediæ forfan (quæ vocabatur) potius ccmœdiœ præcipue conveniat, est certe magna ex parte ad generalem ejus naturam accommodata.

Ista igitur definitio litem inter criticos movit, ex quibus alii, prisscæ nimirum comœdiœ fautores, aiunt Arijiotelem haudquaquam yeterum conssuetudini adversari, quorum primi fuerunt Eupclis, Cratinus, et Arijlophanes, qui non solum populares homines, et improbos, verum etiam et civi-> tatis principes, imo interdum et virtutibus insignes, solebant versibus violare, atque nominatim 1 contumeliis et maledictis lacefiere. Etsi' enim To ysXoiov five ridiculum, unicum per istam definitionem statuere videatur Arijloteles comœdiœ argumentum, illud tamen contendunt neutiquam cum mordaci aut satyrico fcribendi genere pugnare. Scilicet joci, convicia, irrisiones, et sæpisiime sunt fetyricæ, et tam cadunt in summos viros, res maximas, ac flagitia atrociffima, quam in infimos homines, atque leviffimas ineptias. Hissce potiffimum abundare affirmant comœdiamvttevem, in quapleraque erant ad rissum ccmparata. Quin et istud Horatiatium, quo nemo melius mentem Arijlotelis percepit, in subsidium sententiæ suæ asciscunt:

Ridiculum

"— — — Ridiculum acri

"For tins et melins magnas plerumque fe cat res "I/Ii, scripta quibus comœdia prisca viris ejit "Hoc jiabant, hoc sunt iviitandi. *

Atque ideo porro se munitos credunt Arijiotelis judicio et auctoritate, quod vir summus aut veteris, aut mediæ comœdiœ scriptoribus eam maledicendi licentiam, nunquam uti vitium exprobravit: istud enim inter veterem et mediam potissimum interfuit, quod in illa, primarii homines multa cum libertate, et persæpe nulla causa notabantur; in hac, vitia pariter insectante, hominibus parcebatur.

At alii contra ab his ita diflentiunt ut negent To ysXoiov istud ad naturam comœdiœ pertinere; tanquam ipsum risum, veterum quorundam philosophorum more, pene indignum sapiente judicarent. Quapropter omnia volunt in comædia ad To ygriffiy.ovy five utile spectare; non quod leporem omnem, aut festivitatem penitus a dramate tollendam putant, sed eam quæ a veritate et consuetudine abhorrens, (quam solam inesse in antiqua comædia prædicant ) ad risum potius juvat, quam ingenuam delectationem. " Quicquid igitur, (inquit "Heinjius) erat Athenis hujusmodi in veteri co"mœdia} partim leges, partim metus, partim

« ipsa

« PreviousContinue »