Page images
PDF

piam a christiana humilitate enarrasset, simplex ille exiemplo, reque minime praevisa, tam sgite et sapienter sese expédivit, ut, fere dixerim, coelesti afflatu sese edoctum ostenderet. Accipe sis = Monitus, che avendo detto che quella domna disse = Le digo a te ste cose perche ti ace degno ha da considerare che essendo un putto di pochi meriti pare questa una presunzione superba . . . Velim hic unusquisque Vestrum consideret, quidnam in iis angustiis tam apte adstructis respondisset, si pro eo puero reponere cogeretur. Quid? Puer, nulla mora interjecta = Mi poco considero ste cose, che so che su un niente (sc. scio enim me nihil esse) ma so ben che su sta , e su devoto de Maria ($t; e per l' avvenire molto più sarò divoto. Obmutuere judices: puer fuit licentiatus. Ne prudentissimus quidem inter asceticos tam ad rem respondere potuisset. Paucis: puer monuit judices, veram humilitatem in eo esse, ut quis minime recolat foveatque animo quae in sui laudem vertant. Rursus aptissimam rationem reddidit, cur Virgo Coelestis ea verba protulisset, nimirum, quod ea munera ac favorem suum non ex eo dimetiatur, quod aliquis plus minusve meritis sit comulatus, sed ex eo quod quis sinceram erga se pietatem ac studium profiteatur. Quae verba nobis etiam animum addunt, ac suavissime consolantur. In ea namque spe sumus, ut magna ac multa per Eam assequamur, non quod virtutibus ac meritis praeditos nosipsos judicemus, sed quod eam habeamus veluti Parentem amantissimam , ejusque innitamur praesidio, quod quidem absque nota superbiae licet unicuique palam profiteri. 8 Recte igitur asseruimus, solam pueri testationem satis esse, ut moralem revelationis certitudinem habeamus. Licet enim unus fuerit testis, tamen iis adjunctis stipata res est, ut, si revelatio denegetur, absona multa et incredibilia ad— mittenda sint. 9 Ast praeter intrinsecos veracitatis characteres, quos pueri testimonium praesefert, apparitio Deiparae signo etiam miraculi et prophetiae confirmatur. Sic olim Ezechias revelationis Isaiae factae veracitatem similibus indiciis agnovit = IIoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est. Ecce ego reverti faciam umbram linearum, per quas descendant in horologio Achaz in sole retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat (1). Sic Verbi incarnationem Ga

(1) Isai. 38, 8.

briel ex eo ostendit, quod Elisabeth anus concepisset, atque idipsum futurum demonstravit ex eo, quod mutus ilicet Zacharias evaserit. Sic Christus Dominuis potestatis quam habebat peccata dimittendi signum dedit, quod paraliticum extemplo sanavit. Atqui nemo est, qui rerum Seriem accurate expendens non videat, aperitionem oculorum (quae non ùnius adolescentis, sed plurium virorum testimonio probata est) cum apparitionis miraculo arctissime conjungi. Etenim plebani fratris filius a puero quaesivit, ubi mam Mulierem vidisset, scilicet ut rei certior fieret: puer locum ostendit, piae mulieres sequutae sunt. Agebatur de probanda narrationis veracitate. Forsitam illi putabant adhuc Mulierem adesse. Ast Ea, quae puero tantum seipsam ostendere voluerat, piae cupiditati inquirentium ita satisfecit, ut prodigium per Imaginem ostentaret = Havendomi ricercato ìl S. D. nipote del sig. Piovano che li mostrassi dove ho veduto quella donna, gl'insegnai il luogo, e all' hora molte Donne s' inginocchiarono, e fra queste due Donne, che non so cosa le habbi nome, ma sono Donne delli Zenari (uti videtur ex familia Plebani, cui nomen erat Paolo Zennaro) si approssimarono alla chiesiola, et osservando pcr il buco Äff, serratura dove si mette la chiave dissero, che vedevavo la Madonna ad averza gli occhi et a far miracoli (1). Quod dein patentibus portis plures miraculum viderint, quod alia prodigia in sanationibus patrata sint, satis ex actis constat. 10 Denique omnem dubitationem aufert vaticinium, quod puer nonnisi ex caelesti revelatione adjicere potuerat. Hostes devicti sunt. Istud praesidio caelestis matris merito accensetur, prout, auctore Clemente XI, ipse Fidei Windex doctissimus perbelle docet. Ergo si in eo mendax puer non fuit, immo si fatidicus extitit, reapse ex superna revelatione fuerat edoctus. 11 Hisce probe demonstratis, nihil nos moratur prosopographia Mulieris, quam puer indicavit, Displicet Adnotatori acutissimo, quod aetate gravis Mulier apparuerit. Sed enim cum aetate provecta e vivis excesserit, mirum non est, si Redemptoris mater ea specie apparuerit. At erat bassa di statura. Licet Praetor Clodiensis id dicat, notandum est puerum tantummodo dixisse, eam similem fuisse sui praeceptoris matri, ex quo forte praetor, qui terminum comparationis noverat, ita visam Dominam descripsit. Verumtamen puer adjicit = La madre del mio maestro è di sta

(1) Summ. add. pag. 49.

tura un poco più bassa, = Ergo non adeo pusilla mulier erat. Jamvero foeminae omnes venustiores, et aequis proportionibus efformatae procera non assolent statúra éminere. Urbinas Raphael (qui venustatis typum prae omnibus mente defixum habuit) in tabula nuptiarum Deiparae cum Josepho, quae Mediolani prostat, humiliorem potius, quam proceram Virginem stantem depinxit. Multo magis cum gravis annis esset adeo erectum corpus hu— milis Virgo gestare non debuit. 12 Sed enim displicet in ore rubor = colla faccia rossa = Praetoris Clodiensis laconismus ex pleniori pueri narratione corrigendus est. Apparuit mulier candore simul et rubore suffusa = Il suo volto era rosso verso gli occhi e il fronte. ma le ganazze eran bianche (1). Et hoc est pulchritudinis signum. De Christo Domino cecinit Salomon = Dilectus meus candidus et rubicundus. = Sic poetae in pulcherrimis mulieribus, quas deperibant, admirabantur = Candida purpureis lilia mixta rosis. = Stellis ornatam vestem gestabat. Hoc Virginem non decet? Imo maxime. Stellis ornatam Joannes' eam vidit (Apocal. XII, 1.). 13 Ast, = eam sane mulierem numquam Dei matrem, sed aliquam potius foeminam existimares piacularibus flammis addictám. = 0h bonum ac suave ! In omnium conceptu stellata vestis mulierem beatam im coelesti gloria significat. Quare Italus Virgilius, ut animam pingeret, quae cum innocentia baptismatis e vita migraverat cecinit

Ed ecco in sogno di stellata veste
Cinta le appar la sospirata amica (2).

Nunquam suspicatus est magnum illud ingenium lectores suos credituros iis vestibus animam describi piacularibus ammis addictam. Nec Virginis imaginem dedecet amplum illud et candidum velamem, quod e vertice ad humeros cadebat. Michael Angelus Bonarroti, qui circa decus estheticum aliquid certe intellexit, eo ornatu praeditam Virginem sculpsit, dum simulacrum depositionis perinsigne efformaret, quod in aede Vaticama admiramur. 14 Constituto igitur quod coelestis mulieris imago puero apparuerit, ea alia esse non potuit, quam Deiparae, quippe alia nulla ex caelicolis filium compellare illum potuisset = /ien qua fio (3). = Si filium vocabat, matrem se pro

(1) Summ. add. pag. 16.
(2) Tasso Gerusal. lib. canto 19.
(3) Summ. add. pag. 46. -

fitebatur. Cum de matre maturali pueri id nequeat explicari, superest ut Mariam, quae communis omnium parens est, intelligamus. Argumentum, quod Fidei Windex acutissimus ex verbis a Muliere prolatis desumit, nullius pretii est. Conjicit namque Vir lectissimus animam purgatorium ignem perpessam eam fuisse, quod jusserit puerum = dire al Pievano che faccia celebrar Ä. messe per le anime del Purgatorio = perinde atque indignum coelesti omnium Matre censeat, quod animarum purgantium curam gerat. At charitatis opus est eximium pro ÉÉÉ, exorare. Cur non potuit Coelestis Parens omnium amantissima oppidanos hortari, ut in hanc salubrem cogitationem incumberent? ^g* 15 Si in re gravissima lusibus locus daretur, lepidissime ser- mocinari possemus cum Adnotatore Amplissimo, qui sese Deiparae Virgini elegantiae magistrum constituit. Sidera micantia in veste voluisset. Non placet quod vivo tantum rubore niterent. At laticlavum et angusticlavum (quae solemnissimae vestes in orbe Romano, dum Virgo viveret habebantur) non aureis punctis, sed purpureis tantum stigmatibus erant insignia. Quod puer male judicasset, non arbitor. Certe nos apta ratiocinatione ostendimus, independenter a quolibet pueri judicio, Mariam dumtaxat, non aliam Natali nostro apparuisse ; quae res eo magis retinenda est, quod victoriam de Thracibus Mariae intercessioni referendam esse Clemens XI. censuerit. 16 De hallucinatione pueri gratuita omnino est assertio; juratus enim et sui compos testatus fuit tribus organis sensoriis, visu , auditu, et tactu mulieris praesentiam persensisse (Summ. add. pag. 46.). Joannes ut hominibus suaderet veritatem eorum , quae de Christo Domino enarrabat, inquiebat = Quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt . . . et testamur et annuntiamus vobis (1). His plane verbis omnem hallucinationis suspicionem a se removere Vir sanctissimus arbitrabatur: cur idem argumentum pro adolescente nostro valere non debet ? — Quae in hac §. 4. Adn. adjiciuntur, potius ad sciendi desiderium pertinent, quam ad veram objectionem adstruendam. Scire cupit Adnotator diligentissimus, num alias postea Mulierem viderit adolescens? Ut huic desiderio tam aequo satis fiat, ipsam pueri testationem dabimus, ex qua dignoscet V. Ampl. puerum amplius mulierem non vidisse.

(1) 1. Joann. 1, 1, 2.

17 Promissionem sub conditione factam fuisse puero scitissime „

18

animadvertit Fidei Windex Egregius, verum, ait, deficiente conditione committi haud oportuisse. Primo reponere possemus liberalissimum Deum saepe dona largiri , etsi nos ea non impleamus, quae nobis facienda sunt. Certe Hebraeis terrestria bona spopondit Deus, si legem servassent; aliquando tamen etiam immerentibus bona permulta et victorias in hostes largiebatur. Praeterea in re qua de agimus conditio minime defecit: constat enim piorum cura, et pueri ipsius statim effectum esse, ut eleemosynae colligerentur, quae parocho delatae sunt. Certe Äî, est stipes = per far dire delle Messe per le anime del purgatorio = scilicet = lire diecisette e mezza e le portò a me per tale effetto (uti parochus ipse fatetur — Summ add. pag. 43.) Concinit puer = tutti li soldi che havemo cattà li portassimo al sig. Piovan (1. cit. pag. 49.). Parochus ergo eleemosynas recepit, quae ideo dabantur, ut sacra fieri curaret pro animabus igne purgatorio detentis. Ergo, ni fraudatorem existimemus, sacra fecit vel fieri curavit, quae res postridie tantum effici potuit. Quo loco temperare non possumus , quim exquisitissimae Adnotatoris Egregii eruditioni grates persolvamus, qui diem Hungaricae victoriae diligentissime inquisivit. Licet enim tradatur a quibusdam die IV. Augusti praelium contigisse (forsitan quod ea die commissum fuit, dieque insequente absolutum), eamque sententiam sequuti simus in Informatione concinnanda, tamen commodissime et opportunissime illud accidit, quod ex sententia Amplissimi Viri, dies relatae victoriae Nonis Augustis constituenda sit, una nempe die post eam , quam diximus. Quare si nonis Augustis conditio est impleta, quam promissioni suae Deipara adjecit, pulcherrime contigit, ut ea ipsa die victoria referretur.

19 Nec est quod oggeras, eo tempore alias etiam in orbe catho

lico fuisse preces effusas. Quid mirum ? plurimorum, imo
omnium vota precesque una die Deus clementissimus exaudiit.

20 Haec cum ita sint, nemo non videt quam rationabilis et

aequa fuerit Clodiensis Antistitis sententia, cujus verba ne-
dum non contemnenda, sed summo in pretio habenda
esse in re qua de agitur existimamus. Juris ecclesiastici
praesumptiones omnes urgent, ea quae pro munere suo
decermit episcopus rite recteque ab eo fuisse judicata. Acer-
rimus Fidei Wimdex eam sèntentiam carpit ex iis rationi-
bus tantum, quas antea protulit, easque, ni fallimur, sa-
tis diluisse arbitramur.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]
« PreviousContinue »