Page images
PDF

senfim solis Jesu Christi, ejussque Matris Maria:; Angelorum item , & Sanctorum omnium Imaginibus omnino cessit , forte Sæculo ix. post extinctam Iconomachorum Hæresim , cultumque Sacrarum Imaginum restitutum . In nostris igitur Iconibus Constantino, & Helenæ non ut Augustis, fed ut Sanctis nimbus aptatur; non enim Helenam tantum , fed Constantinum etiam Sanctorum albo a Græcis adscriptos fuifle paulo ante monuimus.

8 Stantes ad Crucis latera dictæ Imagines pinguntur; Helena quidem extensis in modum orantis manibus , Constantinus vero dextera ante pectus posita, Iæva autem Crucem oblongam ferens. Porro in numis nusquam , aut raro conspicitur dictus piissimus Imperator manu geltans Crucem. Testatur tamen Eufebius (<*), Constantinum Urbem, Romam ingressum , Salutare Signum cunctis annuntiafie , & statim sublimem hastam in modum Crucis constructam sub manu status suæ in celeberrimo loco poni jussifse Anonymus vero Constantinopolitanarum Antiquitatum Scriptor (b) refert, in partibus Tauro vicinis, ubi Constantinus æstate fecurus agebat , in superiore parte fornicis ejus fuisle statuam effictam , Crucis Signum manu dextera tenentem.

Ac licet , ut asseruimus , laudatus Imperator in nnmis Crucem manu gerens non inveniatur , numisma tamen , forte unicum , ipsius Constantini publici juris factum , in quo Crux conspicitur, habemus apud Tristanum ( c ). In

hujus

[ocr errors]
[ocr errors]

X73X

hujus autem numi posteriori facie , in qua legitur inscriptio VIRTVS EXERCIT. Labarum repræsentatur in Crucem superne desinensy quam tamen non esse Crucem contendit Patinus fed tres veluti globulos, superiorem pali partem in cuspidis formam ornantes.

Utcumque tamen fe res habeat, Constantini certe succesforum alii globum in numis Cruce insignitum gestant, alii vero Crucem ipfam gestantes adparent . Cruciger quidem globus ( quamvis ex Nicephoro ( b ) Gretferus (c) referat Constantinum porno , feu globo fuœ Jlatuœ fuperaddidifje Crucem ) primum consspicuus habetur solum in numismate aureo Valentiniani I. apud Ducangium {d) , in cujus averfa facie, ubi legitur IMPP. XXXII. COS. XVII. (e) PP. fedet figura muliebris stolata, & galeata, qua Romam forte, \ vel Constantinopolim adumbrari putat (/) , sinistra hastam, dextera globum tenens, cui Crux insistit.

Primus vero Imperator manu in iisdem numis Crueigerum globum gestans repræfentatur Theodosius Magnus apud Gretserum ( g ) a quo evulgatur numus , in cujus postica

K par

(a) Imper. Rom. tZumism. fag. 459.
(b ) Lib. VII. cap. 49.
(c ) De Cruce Tom. I. Lib. II. cap. 54.
( d ) Famil. Byzant, pag. 54. Edit. Paris,

(e) XVII.us Conlulatus Flavii Valentiniani I. qui Anno Mr. Christ. 364. Imperator creatus est , in numo quem profert Ducangius , signatus , monetarii certe error est, cui corrigendo satis non est numerum VII. pro numero XVII. reponere, ut periualum fuisse videtur fepe laudato Cl. Monacho Anselmo Costadoni ( Obscrvat. cit. cap. 8. ). Valentinianus enim quatuor tantum vicibus Consul processit, ut innumeris testimoniis , quæ utpote satis obvia, hic omittenda censemus, probari potest.

(f) Dissert, cit. §. xvin.

(g ) De Cruce Tom. III. Lib. I. cap. 14.

parte inscriptio GLORIA OR VIS ( pro ORBIS ) TEftRARVM • Exhinc Crucigeros globos manu ferentes exhibentur in numis Theodosius Junior, Anastasius , Justinus , aliique subfequuti Imperatores.

p. Idem obfervare licet de oblonga Cruce, manu a Byzantinis Augustis gestata ^ ut a Constantino in Icone nostra . Licet enim in Crispi Constantini Filii numismate apud Baroniunt (<*),& Gretferum ( b ), in cujus postica fecie Iegitur SALVS, ET SPES XRPVBLICÆ, figurastolata conspiciatur fedens , dexteram protendens > finistra vero Crucem ferens , ea tamen Salvatorem citati Scriptores repræfentari putant. Dictus igitur Magnus Theodosius non modo Crucigerum globum, ut vidimus, fed etiam Crucem primus gestat in anteriori numismatis facie apud eumdeni Gretferum ( c ), in cujus ora Iegitur DNT THEODOSIVS PF AVG.* quod passim in numis pæne omnium Imperatorum post Theodosium ostenditur . Ex quibus omnibus conjici potest j jam inde ab antiquis temporibus morem illum apud Byzantinos Augustos invectum, nempe Crucem in publicis processionibus suapte manu præferendi , de quo apud Codinum Iegitur (d): e reltqws gestaminibus gestat Imperator quœcumque voluerit, Crucem autem in dextera semper portat.

io. Antequam vero hoc caput concludam , non abs re mihi videtur illud adjungere, etiam Brixiæ Cruces exstare e SS. Crucis Ligno efformatas , & Græco opere elaboratas ,

in

- _

(*) Ad Ann. 3*4. num. 16.
(b) Loc. cit. cap. 8.
( C ) Ibid. Cap. 14.

(d) Dt Offic. Magn, Eccl. & Aul. Conjiant. Cap. vi. num. 37*

in quibus Constantini, & Helenæ imagines vifuntur, Græcis utrique propriis nominibus subjectis; ut in aurea , & nunquam satis laudata elucubratione , Brixiœ Sacrœ titulo evulgata nobis palam facit CI. Vir omni Eruditionis , & Doctrinae genere ornatus Joannes Hieronymus Gradonicus C. R. , Iabente anno 1765. aa Archiepiscopatum Utinenfem, bonis omnibus adplaudentibus , meritissime evectus • Quocum & nos jure miramur , Gretscrum , qui in vasto Opcre de Cruce alias minus celebres commemoravit , non modo de laudatis Graecis apud Brixianos Crucibus, itemque de nostra , cujus nullus meminerat Scriptor, fed etiam de aliis fimilibus, quæ in Cimeliarchio D. Marci adservantur, altum habuisse silentium.

[graphic][merged small]

CAPUT SEXTUM.

De Archangelorum Gahrielis, & Michaelis Iconibus.

Pud omnes , qui in Ecclesiastica Histofia hospites , ac peregrini non sunt , satis compertum est quod narrat Eusebius (<*) de Magno Constantino , qui cum Maxentii tyrannidi extinguendæ animum adpulisset, Dei opem implorans^ obfecrans ut illi adjutricem manum porrigeret .... horisdiei meridianis, Sole in occasum vergente, Cructs tropceum in cxlo ex luce conflatum , Soli fuperpofitum ipfis oculis fe vidiffe afjirmavit cum bujusmndi inscription Txt$> V/x«, idest hoevince; iterumque ipfi dormienti Christum adparuisse cum figno illo quod in Cœlo oftenfum fuerat ( b ) . Admirabile hoc factum Scriptores permulti Constantini temporibus proximi, Philostorgius (c), Socrates (d)> Sozomenus (e) , talibus additis circumstantiis confirmant, ut non modo audiendi omnino non fint qui vel cum Jacobo Oifelio (/) illud referunt ad pias veterum fraudes , vel cum Jacobo Tollio (g) pro strategemate habent non minus scito quam fuit illud Philippi Macedonis apud Juftinum (£) , aut Antiochi cogno*

mento

(i) De Vit. Constant. Lib. I. Cap. zS.

(b) Id. Ibid. Cap. 29.

(c) Lib. I. Cap. 6.

(d) Lib. I. Cap. z.

(e) Lib. I. Cap. 3.

( f) Tbesaur. Kumism. Antiquor. pag. 46}.
(g ) I» Kot. ad Lattant.
(h) Lib. VIII. Cap. z.

[graphic]
« PreviousContinue »