Page images
PDF
EPUB

cum magnis legionibus hostium contendisse; cognoveram parvis copiis bella gesta cum opulentis regibus; ad hoc saepe fortunae violentiam toleravisse; facundia Graecos, Gallos gloria belli, ante Romanos fuisse. Ac mihi multa agitanti constabat, paucorum civium egregiam virtutem cuncta patravisse; eoque factum, uti divitias paupertas, multitudinem paucitas, superaret. Sed, postquam luxu atque desidia civitas corrupta est, rursus respublica magnitudine

est, quod ex Harl. 4. et 18. expressi, sed mihi legenti multaque audienti, idque perinde intelligendum ac si geminatum esset multa. Sic Horat. Epist. I. 3. 15., “Monitus multumque monendus." h. e., monitus multum, multumque monendus. Idemque passim ; passim item Tibullus: exempla congessi Doctr. Copularum L. L. c. III. n. 17. Sed neque Ciceroni ipsi ignota res est, ignota quamvis editori ejus Ernestio: Phil. VIII. 7., “Ante consulis oculosque legatorum tormentis Mutinam verberavit." i. e., ante consulis oculos, oculosque legatorum. Ita Ferrarius, Gruterus, Graevius: Ernest. autem mire haesit, confugitque ad ante consulem oculosque legatorum; qui tamen geminum exemplum tacitus praeteriit, ibid. V. 19., " Qui Caesaris, pontificis, auctoritatemque hujus ordinis defenderint." De Div. II. 14., "Ostreis et conchyliis omnibus contingere, ut cum luna crescant pariterque decrescant." Ita saepius citat Nizolius; nunc autem Tò pariter solet geminari.

Eademque structura apud Nostrum iterum agnoscenda est Jug. c. 5., "Pauca supra repetam, quo ad cognoscendum omnia illustria [magis] magisque in aperto sint." deleto priore magis. Adde sis not. 1. ad c. 50. supra.

4. Legionibus hostium.] Plaut. Amph. prol. 136.," Memorat, legiones hostium ut fugaverit." Sic legiones hostium apud Liv. X. 28. bis. Noster Jug. c. 79., " Postquam utrimque legiones, item classes, saepe fusae."-Contendisse: sc. p. R.

66

5. Parvis copiis.] Exiguis opibus: infra," Eoque factum, uti divitias paupertas, multitudinem paucitas, superaret."-Mox Harl. 5., 7., 12., 13., opulentissimis.

6. Toleravisse.] Animadvertenda enallage vocis,-contendisse,...gesta

toleravisse: similiter Jug. c. 10., "Tua virtute Romanos ex amicis amicissumos fecisti; in Hispania nomen familiae renovatum; pustremo...gloria invidiam vicisti." Adde not. 69. ad c. 51. supra.

7. Gallos gloria belli.] Hunc ordinem ostendunt Harl. 14. et

sua imperatorum atque magistratuum vitia sustentabat; ac, sicuti effoeta parentium, multis tempestatibus haud sane quisquam Romae virtute magnus fuit. Sed memoria mea ingenti virtute, divorsi moribus, fuere viri duo, M. Cato et C. Caesar; quos quoniam res obtulerat, silentio praeterire non fuit consilium, quin utriusque naturam et mores, quantum ingenio possem, aperirem.

LIV. Igitur his genus, aetas, eloquentia, prope aequalia fuere; magnitudo animi par; item gloria, sed alia alii. Caesar beneficiis ac munificentia magnus habebatur; integritate vitae Cato. Ille mansuetudine et misericordia clarus

Burn, itemque ed. Venetae et Mediol.; vulgo 9. b. G.: vide not. 3. ad c. 2. supra.

8. Respublica...sustentabat.] Vide not. 20. ad c. 52. supra.

9. Sicuti effoeta parentium.] Sc. virtute. Quasi illa virtus, quae in parentibus et majoribus illustrium domorum fuit, lassata et effoeta provenire ac propagari desiisset; longo tempore nemo apparuit eadem, qua majores, virtute magnus. Haec Gronovius. Nimirum 'Eğ àyalŵv åɣaloí: vide Hor. Od. IV. 4. 29. Cortius autem, effoeta parentium pro effoeta parens accipiens, frustra constructionem, frustra sensum, expedire conatur: "Ac sicuti effoeta parens, inter parentes, sese habere solet, ut nullos amplius liberos proferat; sic Roma sese habuit, ubi multis tempestatibus nemo virtute magnus fuit." Profecto, ut duritiem structurae omittam, non

perinde Roma se habebat, ac mulier effoeta, quae facultatem concipiendi, semel amissam, numquam resumit. F. G. Pottier, editor Parisiensis, ex conjectura, sicuti effoeta parens tum conjecturam autem ut homo ipse sine adnotationis verbo dimisit, ita non meum est istius suscipere curam.

10. Quos quoniam res obtulerat, etc.] Merito hanc praefatiunculam reprehendit vir gravissimus Johannes Walker ad Livium XXXIX. 40., laudes M. Porcii Catonis illius Censorii pronuntiantem, et Livio suo palmam defert, quod tales excursus ita operi intexuerit, ut non purpureos pannos assuere, nec de via usquam devertere, aut plausus captare, videatur. Distinctionem autem post quos sustuli: vide not. 3. ad c. 11. supra.

LIV. 1. Sed alia alii.] Ceterum alia alteri, alteri alia. Liv. I. 21.,

Caesar dando,

factus; huic severitas dignitatem addiderat. sublevando, ignoscendo ; Cato nihil largiundo gloriam adẹptus. In altero miseris perfugium; in altero malorum pernicies: illius facilitas, hujus constantia laudabatur. Postremo Caesar in animum induxerat laborare, vigilare; negotiis amicorum intentus, sua neglegere; nihil denegare, quod dono dignum esset: sibi magnum imperium, exercitum, novum bellum exoptabat, ubi virtus enitescere posset. At Catoni studium modestiae, decoris, sed maxume severitatis, erat: non divitiis cum divite, neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia, certabat;

"Ita duo deinceps reges, alius alia via, ille bello, hic pace, civitatem auxerunt."

2. Dignitatem addiderat.] Jug. c. 73., "Alteri generis humilitas favorem addiderat."

3. Adeptus.] Verbum substantivum Cortius tacitus abjecit, cui nunc ego auctorem post factum affero, Harl. 3.

4. In altero malorum pernicies.] Sic Harl. 4.; vulgo malis, propter superius illud miseris: vide not. 2. ad c. 33. supra. Simili diversitate utitur Tacitus, Agric. 22., "Ut erat bonis comis, ita adversus malos injucundus."

5. Facilitas.] Humanitas, benignitas, πρolvμía ad omnia danda, condonanda, concedenda, facienda. Cic. pro Mur. 31., "Si illius comitatem et facilitatem tuae gravitati severitatique adsperseris." Nep.

in Att. 15., (6 Ejus comitas non sine severitate erat, neque gravitas sine facilitate."

6. In animum induxerat.] Constituerat, decreverat, sibi persuaserat: Liv. VIII. 5., XXII. 29., XXVII. 9. et 12., XXVIII. 18., XLII. 25., XLIV. 14. et 23.

7. Negotiis amicorum intentus.] Vide not. 10. ad c. 7. supra.-Mox neglegere pro neglegebat: v. n. 2. ad c. 16.

8. Dono dignum.] Dignum, quod dono daretur; quod pro dono esset. Facile satis crassum sensum assequi: loquutionis exemplum desidero.

9. Non divitiis cum divite...certabat.] Noster fragm. VI. Hist., "Pompeius cum alacribus saltu, cum velocibus cursu, cum validis vecte, certabat."—Cum innocente: v. n. 2. ad c. 12. supra.

esse, quam videri, bonus malebat: ita, quo minus gloriam petebat, eo magis sequebatur.

LV. Postquam, ut dixi, senatus in Catonis sententiam discessit, consul, optumum factum ratus, noctem, quae instabat, antecapere, ne quid eo spatio novaretur, triumviros, quae supplicium postulabat, parare jubet: ipse, praesidiis dispositis, Lentulum in carcerem deducit; idem fit ceteris per praetores. Est locus in carcere, quod Tullianum ad

10. Esse, quam videri, bonus malebat.] Aeschyl. Sept. contra Theb. 596., οὐ γὰρ δοκεῖν ἄριστος, ἀλλ ̓ εἶναι, θέλει. Conf. Vellei. II. 35.

11. Eo magis sequebatur.] Sc. gloria Catonem. Sed obsoletam lectionem, illam adsequebatur, propugnat Ruhnken. ad Vellei. II. 127.," Nihil sibi vindicantem, eoque adsequentem omnia." et Cortium reprehendit, quod non petebat gloriam, et adsequebatur gloriam, idem fere dixerit, ac non petebat, et petebat; miraturque ubinam mens fuerit homini : nonne enim Velleius, quid sit gloriam assequi clarissime ostenderet? At nihil iste mihi quidem amplius ostendit, quam se ipsum proprietatis verbi oblitum fuisse ; neque id tantum quaeritur, quid sit gloriam adsequi, sed quid gloriam et non petere et adsequi : et certe non magis contra Cortianam lectionem facit Velleius, quam pro eadem Plinius, Epist. I. 8. 14., Sequi enim gloria, non adpeti, de

bet." Alibi Noster, I. Hist. orat. Philippi, "Ubi malos praemia sequuntur, haud facile quisquam gratuito bonus est." Adde supra c. 3. LV. 1. Optumum factum.] Vide not. 3. ad c. 32. supra.

2. Noctem antecapere.] Jug. c. 21., "Maxume festinans tempus legatorum antecapere."-Mox novaretur: v. n. 3. ad c. 39. supra.

3. Praesidiis dispositis.] Cort. disp. praes. tacite ; idemque tacite infra clarissuma gente, contra codices utrobique.

4. Idem fit ceteris.] Ceteri itidem deducuntur.

5. Carcere, quod Tullianum adpellatur.] Attractio relativi: sie Liv. VII. 23., "Auctor Patribus scribendi alterius exercitus, quod ad incertos belli eventus subsidium reipublicae esset." idemque XXIV. 42., Saguntum oppidum, quae causa belli erat." XXXII. 30., "Brixia, quod caput gentis erat.” XXXIII. 8.," Robur Macedonici exercitus, quam phalangem voca

[ocr errors]

pellatur, ubi paululum escenderis ad laevam, circiter duodecim pedes humi depressus. Eum muniunt undique parietes, atque insuper camera, lapideis fornicibus vincta: sed incultu, tenebris, odore, foeda atque terribilis ejus facies. In eum locum postquam demissus Lentulus, quibus praeceptum erat, laqueo gulam fregere. Ita ille, patricius, ex gente clarissuma Corneliorum, qui consulare imperium Romae habuerat, dignum moribus factisque suis exitium vitae invenit. De Cethego, Statilio, Gabinio, Coepario, eodem modo supplicium sumtum.

bant:" alibi saepe. Sed solet cum genere simul etiam numerus posteriori nomini accommodari. Liv. II. 13., "Patres C. Mucio virtutis causa trans Tiberim agrum dono dedere, quae postea sunt Mucia prata appellata." et III. 54., “Ea omnia in pratis Flaminiis concilio plebis acta, quem nunc circum Flaminium appellant."

6. Escenderis.] Saepe hoc verbum restituerunt viri docti Sallustio: Jug. c. 25., 93., 97.

7. Humi depressus.] In solum humi: vide Sanctii Minerv. IV. 4. voce Solum.

8. Terribilis ejus facies.] Sic, omisso est, Harl. 7. et 22. atque etiam impressi multi: haeret tamen istud, nescio cur, in contextu Cortiano.

9. Demissus.] Liv. XXXIV. 44., "Pleminius in inferiorem demissus carcerem est." et XXXIX. 50., ,"Eo vinctus demittitur."

10. Quibus praeceptum erat.]

Пεрioσoλóуws, ne carnifices nominaret. Curt. III. 2., "Haec vociferantem, quibus erat imperatum, jugulant." Et recte Cortius elegans quamvis glossema ejecit, vindices rerum capitalium.

11. Exitium vitae.] Festus : "Exitium antiqui ponebant pro exitu: nunc exitium pessimum exitum dicimus." Varr. de L. L. IV. 10., " Animae et corporis discessus, quod natis sit exitus, inde exitium; ut, quum in unum ineunt, initia." Terent. Andr. IV. 1. 43., "At tibi Di dignum factis exitium duint." Valer. Flacc. I. 809., " Date fallaci pudibunda senectae Exitia, indecoresque obitus." Harl. 1. et 10. exitium absolute; absolute 22. atque ed. Romana 1470. exitum.

12. Invenit.] Noster I. Hist. orat. Philippi, "Perge, qua coepisti, ut quam maturrime merita invenias." Elegans esse in re tali verbum invenire docet Burmannus

« PreviousContinue »