Page images
PDF
EPUB

tem ac pabulum habuere philosophiam, ut scribit A nent. Cæteri iram aliquando concedunt, quia cam Tertullianus lib. de Præscriptionibus hæreticorum,

et lib. adversus Hermogeneni.

B

Lib. 8 de Institut. Renunt. cap. 20. Sciendum tamen in eo quod in quibusdam exemplaribus invenitur : Qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit judicio, superfluum esse, sine causa, el adjectum ab his qui amputandam iram pro justis causis minime putaverunt, cum utique nullus quamlibet absque ratione commotus sine causa se dicul irasci. Quamobrem apparel ab eis adjectum qui propositum non intellexerunt Scripturæ volentis fomiten iracundiæ omnimodis amputare, nullumque indignationis occasionem penitus reservare, ne dum jubemur irasci cum causa, eliamsi sine causa irascendi' nobis intromittatur occasio. Finis enim patientiæ non in irascendo juste, sed penitus in non rascendo consistit; licet a quibusdam hoc ipsum, quod dicitur, sine causa, ita interpretari sciam, quod scilicet sine causa irascatur is cui expetere ultionem irato non liceal. Melius tamen est ita tenere, ut novella exemplaria multa et antiqua omnia inveniuntur esse perscripta. - Idem ante Casstanuın dixerat Hieronymus super illuḍ Matthæi v : Qui irascitur fratri suo. In quibusdam, inquit, codicibus additur, sine causa; cæterum in veris definita sententia est, et ira penitus tollitur. Et contra Pelagianos Qui irascitur fratri suo sine causa reus erit judicio, licet in plerisque codicibus antiquis, sine causa, additum non sit, ut scilicet, ne cum causa quideru debeamus irasci. Augustinus etiam lib 1 Retract. c. 19. Neque tamen hos doctores credendum est commendare voluisse Stoicorum àæáðstæv, quam refellit August. lib. 1x de Civitate Dei, c. 4, et merito, Nam si ira non fuerit cum causa subest, ut ait Chrysostom. hɔm. 11 in Matthæum, nec doctrina proficit, nec judicia stant, nec crimina compeșcuntur. Iræ itaque nomine, Hieronymus et Cassianus affectum quemdam intellexerunt qui rationem antevertit. Hic enim etiamsi ex justa causa erumpat, modum ser- C vare non potest; ideo penitus non irascendum mo

[ocr errors]

intelligunt, quæ imperium rationis excitat ac moderatur. Unde S. Greg. lib. 1 Moral. cap. 33: Curaнdum, inquit summopere est, ne ira, qua instrumentum virtutis assumitur, menti dominetur; nec quasi domina prœeal, sed quasi ancilla ad obsequium parala, a rationis tergo numquam recedat. Et licet Cassianus endem lib. c. 6, 7 et 8, significet iræ ministerium ad hoc solum nobis esse insertum, ut lascivientibus motibus ar vitiis animi nostri irascamur, tamen eadem á causa nonnumquam etiam erga alios iram proferendam esse cum ratio postularit, non obscure significat coll 16, c. 26, cum scribit: Nec ego dixi quod illius qui fortis est ac robustus virtus tolerantiaque vincenda sit, sed quod infirmi pessima vale tudo, illius qui sanus est sustentatione nutrita, a'que in deterius quotidie prolabens, generatura sil causas ob quas ipse ultra non debeat sustineri.

Coll. 11 cap. 13.

Cassianus Christum vocat hominem Dominicum, quomodo et ante vocarant multi antiqui Patres, et Augustinus lib. LXXxm quæst. 36, tametsi hane‍l »cutionem postmodum emendarit lib. 1 Retract. c. 19, quia cum Christus Dominus sit, Dominicus improprie diceretur : significaretur enim illum hominem non esse Deum ac Dominum, sed Dominicum, hoc est, esse suppositum humanum unitum Domino, seu supposito. Domini; quare duo supposita in Christo fingerentur, quod Nestorianum est. Et quoniam constat Cassianum non solum non consensisse Nestorio, sed contra eum septem libros scripsisse, quibus probat nou duas, sed unam es-e Christi personam; ideo homo Dominicus apud eum excusandus est eo modo quem ponit S. Thomas in part., quæst. 16, art. 3: Homo, inquit, Dominicus nonnulla ratione posset defendi, quia scilicet posset aliquis dicere quod dicitur homo Dominicus ratione humanæ nature quam significat hoc nomen homo, non autem ratione suppositi. Vide Rufinumn in Apologia pro Oris gene, prope fiuem.

DE CASSIANI DOCTRINA ANNOTAMENTUM DIDACI ALVAREZ.

Ex lib. 1 disp. 2 § 3 de Auxiliis div. grat. et viribus lib. arbit.

Error Cassiani circa necessitatem gratiæ et vires naturales nostri arbitrii.

Antequam dicta Cassiani subjiciamus, advertere oportet, ipsum in collat. 13 abbatis Chæremonis, mentem ejusdem abbatis aperuisse circa gratiam et liberum arbitrium. Cujus sententiam, quia non reprobat eam, visus est sequi; ac propterea S. Prosper in libro quem contra Collatorem composuit, eum vehementer impugnat, et a Pelagianorum semitis non discedere evidentissimis demonstrat argumentis ex Scriplura sacra et Augustini scriptis depromptis. Unde et Gelasius pontifex d. 15 cap. Sancta Romana, Joannis Cassiani librum, qui appellatur Pastoris, inter apocrypha numerat. Et doctores Lovanienses, qui in doctrina Augustini sunt eruditissimi, annotationes quasdam et censuram in varia dicta Cassiani subjecerunt, in fine impressionis Antuerpiæ 1578.

Est ergo primum dictum Cassiani: Homo in natura lapsa habet naturale judicium ad cognoscendum bonum et malum, et naturalem facultatem ad utrumque amplectendum. Verba ejus sunt (Collar. 13 c. 12, in princ.): Nec enim talem Deus hominem fecisse credendus est, qui nec velit umquam nec possit bonum, alioquin nec ei liberum permisit arbitríum, si ei tantummodo malum ut velit et possit, bonum vero a semetipso nec velle nec posse concessit. Et post pauca, probat non amisisse genus humanum, post prevaricationem Ade, scientiam boni, ex illo ad Rom. 1: Cum enim gentes, quæ legem non habent,

D

naturaliter ea quæ legis sunt făciunt, etc. Ait enim . Concepit ergo Adam, post prævaricationem, quam non habuerat, scientiam mali; boni rero quam acceperat scientiam non amisit. Denique non amisisse humanun genus, post prævaricationem, scientiam boni, etiam Apostoli sententia evidentissime declaratur, qua dicit: Cum enim gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea quæ legis sunt faciunt (Rom. 11). Et paulo inferius subdit :Denique ut possibilitatem in eis esse signarel, increpans Pharisæos: Quid autem, inquit, etiam ex vobis ipsis non judicatis, quod justum est(Joan. vII)? quod utique eis non dixisset, nisi eos judicio naturali id quod æquum est, scissel posse discernere. Unde cavendum est nobis ne ita ad Deum omnia sunctorum merita referamus, ut nisi quod malum atque perversum est, naturæ ascribamus humanæ. Et paucis interjectis, inquit: Manet in homine liberum semper arbitrium, quo gratiam Dei possil, vel negligere, vel amare.

Dicit secundo, hominem habere naturaliter quæ · dam virtutum semina, quæ tamen, nisi per gratiam ad perfectionem pervenire non possunt : Dubitari ergo, inquit (Cap. 12 cit.), non potest, inesse quidem omini animæ natura'iter virtutum semina, beneficio Creatoris inserta; sed nisi hæc opitulatione Dei fuerint excitala, ad incrementum perfectionis non poterunt pervenire, quia secundum apostolum: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, scd qui incrementum

dat Deus (I Cor. 1). El cap. 8: Qui cum in nobis A Prophetam : Propterea exsvectat Dominus, ul miserca(Deusjortum quemdam bonæ voluntatis inspexerit, illu tur nostri (Isaiœ xxx). minal eam conf stim, atque confortat, et incitat ud salutem; incrementum tribuens ei, quam vel ipse planlavit, vel nostro conatu viderit emersisse.

Dicit tertio hominem possc ex sola facultate liberi arbitrii habere charitatem. Colligitur hæc as-ertio ex ejus dictis, coll. 13 c. 14, ubi explicans illud Deuter. xin (Secundum LXA): Tentat te Dominus Deus tuus ut pulum fial, uirum diligas eum in toto corde tuo, et tota anima tua, an non, inquit, Sed utique nec tentari eos justitia Domini permisissel, nisi parem in eis scisset inesse resistendi vrtutem, qua possent æquitatis judicio in utroque merito vel rei vel laudabiles judicari. Idem co'ligitur ex capite decimo, ubi fatetur, inesse omni animæ naturaliter virtutum semina, in quibus etiam comprehendit charitatem, cum absolute loquatur de virtutibus. Unde sanctus Prosper hoc dictum tribuit Cassiano, cum ait (Lib. cont. Coll. cap. 30): Et tanta est, secundum isium, liberi arbitrii vel incolumitas vel facultas, ut charitatem quæ in omnium arce virtutum est, non ex Dei munere, sed ex sola habeat voluntate.

B

Dicit quarto, quod homo in natura lapsa sufficientes vires habeat ad resistendum tentationibus etiam gravioribus, et superandas quascumque difficultates. Ita dicit collat. 13 cap. 14, ubi loquens de tentationibus Job, quæ gravissimæ fuerunt, inquit: Sed cam nullam ejusmodi querimoniam calumnivsus hostis post conflictum audeat iterare, non Dei, sed illius se viclum viribus confitetur. Licet etiam gratia Dei non in totum illi defuisse credenda sit, quæ tantam tentatori tentandi tribuit potestatem, qua itam et illum resistendi noveral habere virtutem, non eum ab illius impugnatione sic protegens, ut nullum virtuti_humanæ relinqueret locum. Et paucis interjectis: Et quid eos necesse est vel tentari, quos ita infirmos novit ac fragiles, ut nequaquam virtute sua valeant resistere tentatori? Sed ulique nec lenturi eos justitia Domini permisisset, nisi parem in eis resistendi scissel inesse virtutem, qua pos- C sent æquitatis judicio in utroque merito vel rei vel laudabiles judicari. Et coll. 7 cap. 7 Germano dicenti : Resisti illis (scilicet tentationibus terribilibus adversariorum) ab hac præsertim fragili carne impossibile crederemus, nisi ad hanc opinionem vestris sententiis velut cælestibus animaren1ur oraculis. Respondet capite octavo, ejusdem collat.: Quamobrem sicut in illis est instigationis copia, ita et in nobis virtus respuendi sive acquiescendi libertas est attributa. Unde capite decimo quarto explicat illud: Fidelis autem Deus, qui non permittet vos tentari supra id quod potestis (I Cor. x), de potestate resistendi tentationibus ex facultate naturæ. Ait enim: Fidelis autem Deus, qui non permillet vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione et exitum, ut sustinere possitis. Cum enim dicit, Qui stat videat ne cadat, sollicitam reddit arbitrii libertatem, quam utique noverat, percepta gratia, vel store per industriam, vel cadere per negligentiam posse. Et pot pauca: Fidelis auiem Deus, qui non permittet vos tenturi supra id quod polestis: non utique optat, ne eos Dominus tentari permitteret, sed ne supra id quod sustinere poterant lentarentur. Illud enim' indicat humani arbitrii facultatem; hoc vero Domini gratiam tentationum luctamina moderantis ostendit.

Dicit quinto, Deus exspectat nostros conatus, et aliquando nos prævenit. Primam partem hujus dicti expressis verbis tradit Cassianus collat. 13 c. 13, cum ait : Et ita semper gratia Dei nostro in bonam parlem cooperatur arbitrio, atque in omnibus illud ad juval, protegit ac defendit, ut nonnumquam etiam (b eo quosdam conatus bonæ voluntatis, vel exiga!, vel speciel, ne penitus dormienti aut inerti otio dissoluto sua dona conferre videatur, occasiones quodammodo quærens quibus, humanæ segnitici torpore discusso, non irration ibilis munificentiæ suæ largitas videatur. Et cap. 13 inquit: Exspectat nos, cum dicitur per

D

Quod autem aliquando Deus non pr:eveniat, affirmat eodem cap. 12, cum ait: Prævenit ergo hominis voluntatem misericordia Domini, de qua dicitur: Deus meus misericordia ejus præveniet me (Psal. LVII). Et rursus Dominum remorantem, atque utiliter quodammodo subsistentem ul nostrum experiatur arbitrium, voluntas prævenit nostra, cum dicitur: Ei mune oratio mea præveniet te (Psal. LXXXVII). Et cap. 17 docet Deum quorumdam quidem volentium et sitien · tium cursum ad majorem incitare flagrantiam, quosdam vero etiam nolentes invitosque compellere. Et idem repetit cap. 18, ubi ait: Et alios quidem volentes currentesque suscipere, alios quidem nolentes renitentesque pertrahere, et ad bonam cogere volunta

lem.

Dicit, sexto, non esse i a totum tribuendum gra. tiæ, quin aliqua laus et industria servanda sit libero arbitrio. Ait enim (Collut. 13 c. 11) hullius enim laudis esset uc meriti, si id in eo Christus quod ipse donaverat prætulisset, alioquin dixi:set : Non vidi tantam fidem in Israel. Hanc etiam assertionem tribuit Cassiano S. Pro-per (Libro cont. Collat, diffinit. 11), cum ait: Impius sensus, qui putat beatiorem esse hominem cui Deus nihil dederit, quam cui universa contulerit.

Dicit, septimo, hominem ex facultate naturæ posse medicum quærere, et sanitatem desiderare: Nec enim, inquit (Ead Collat. c 9, in fine), cum voluerit quis sa nitate perfruitur, ant de ægritudinis morbo, pro arbitri sui desiderio liberatur. Quid autem prodest sanitatis gratiam concupisse, nisi Dominus, qui vitæ ipsius usum tribuit, etiam vigorem incolumitatis impartial? Que verba sanctus Prosper impugnans (S. Prosper. Lib. cont. Collat. c. 8) ait: Doces ergo non posse hominem per semetipsuni apprehendere sani a'em, sed habere eum a semetipso desiderium sanitatis, et sua tantum sponte venire ad medicum, non etiam hoc ipsum medici esse quod veniat.

Dicit, octavo, homini ex naturalibus conanti facere quod in se est gratiam dari, qua Deus bonos conatus naturæ dirigit, confortat, ei voluntatem incitat ad salutem. Ne autem cum Pelagio consentire videatur. sic istam assertionem temperat, ut dicat conatus illos non esse meritorios gratiæ, nec semper necessarios. Et quidem quod homini conanti ex naturæ viribus detur gratia, affirmat coll. 13 cap. 8, cum ait : Qui cum in nobis ortum quemdam bonæ voluntatis conspexerit, illuminat eam confestim, alquè confortat, el incitat ad salutem, incrementum tribuens ei quam vel ipse plantavit, vel nostro conatu viderit emersisse. Et cap. 11: Nam cum videl nos Deus ad bonum velle deflectere, occurrit, dirigil, atque confortat: Ad vocem enim clamoris tui statim ut audierit, respondebit tibi (Isaiæ xxx).

Quod autem illi conatus non sint meritorii gratiæ, asserit in cap. 16 ejusdem collationis, statim in principio, cum inquit : Nemo autem existimet hæc a nobis ob hoc fuisse pro'ata, ut nitamur astruere summam salutis in nostræ fidei ditione consistere secundum quorumdam profanam opinionem, qui totum libero arbitrio deputantes, gratiam Dei dispensari secundum meritum uniuscujusque definiunt. Et cap. 13, postquam dixerat nonnumquam Deum exigere vel exspectare quosdam conatus bonæ voluntatis, subdit: Et nihilominus gratia Dei semper gratuita perseverat, dum exiguis quibusdam parrisque conatibus tantam immortalitatis gloriam, tanta perennis beatitudinis dona inestimabili tribuit largitate. Et post pauca: Quantumlibet ergo enixa fuerit humana fragilitas, futuræ retributioni par esse non poterit; nec ita laboribus suis divinam imminuit gratiam, ut non semper perseveret.

Quod vero conatus illi non sint semper necessarii, affirmat cap. 45 citato, inquiens : Et ita semper gra. tia Dei nostro in bonam partem cooperatur arbitrio, atque in omnibus iliud adjuvat, protegit ac defendit,

xl nonnumquam etiam ab eo quosdam conatus bonæ A expresse in eodem capite excludit meritum de con
voluntatis vel exigat vel exspecret. Nonnunquam (in
quit), non semper. Et cap. 17. Per hæc igitur exempla,
que de evangelicis protulimus monumentis, evidentis
sime poterimus advertere, diver is atque innumeris
modis, et inscrutabilibus viis, Deum salutem humani
generis procurare; et quorumdam quidem volentium
el sitientium cursum ad majorem invitare flagrantiam,
quosdam vero etiam nolentes invitosque compellere. Et
nunc quidem, ut impleantur ea quæ utiliter a nobis
desiderata perspexerit adjuvare, nunc vero etiam ipsius
sancti desiderii inspirare principia, vel initium boni
operis vel perseverantiam condonare. Dicens utique:
Quorumdam quidem volentium et sitientium cursum
ad majorem invitare flagrantiam, quosdam vero no-
lentes compellere, satis indicat præcedentes conatus
bone voluntatis non semper esse necessarios ut
auxilium gratiæ homini conferatur.

B

Dicit, nono, gratiam prævenientem pendere ex operibus naturæ, et causalem istam esse veram, quia initium bonæ voluntatis pra:bet homo, ideo Deus miseretur ei. Consiat hoc ex collar. 13 c. 11, in prin cipio, ubi ait: Et ita sunt hæc quodammodo indiscrete permixta alque confusa, ut quid ex quo pendeat inter multos magna quæstione volvatur, id est utrum quia initium bonæ voluntatis præbuerimus, misereatur nostri Deus; an quia Deus miseretur, consequamur bonæ voluntatis initium: multi enim singula hæc credentes, ac justo amplius asserentes, variis sibique contrariis sunt erroribus involuti. Et in discursu ejusdemn collat. docet aliquando quia initium bonæ voluntatis præbemus, miseretur nostri Deus; aliquando vero, quia Deus miseretur, consequimur bonæ voluntatis iniium; satis aperte indicans quod propter bonum illum usum nostræ voluntatis datur auxilium prævenientis gratiæ. Idem colligitur ex eadem coll. cap. 9, ubi de operibus naturæ præcedentibus gratiam intelligit illud Apostoli: Deus reddet unicuique secundum opera ejus (Rom. 1). Unde S. Prosper hanc assertionem tribuit Cassiano, cum ait (Lib. contra Coll. C c. 6): Quomodo autem non advertis te in illud damnatum incidere, quod, velis nolis, convinceris dicere gratiam Dei secundum merita nostra dari, cum aliquod præcedere boni operis ex ipsis hominibus propter quod gratiam consequantur affirmas. Hoc autem dictum, sicut et præcedens, ita temperat Cassianus, ut dicat gratiam non dari propter bona illa opera, ut propter merita, sed tamquam propter solam occasionem, ut patet ex lib. xii Inst. c. 14, ubi ait: Præsto est namque (scilicet Deus) occasione sibi tantummodo, a nobis bonæ voluntatis oblata, ad hæc omnia conferenda, Quibus verbis ab operibus naturæ omne meritum excludit tam de condigno quam de congruo, cum dical illa opera solum esse occasionem qua accepta Deus conferat priora auxilia prævenientis gratiæ. Et

digno; nam inter alia inquit: Dicimus enim secundum Salvatoris sententiam dari quidem petentibus, et aperiri pulsantibus, et a quærentibus inveniri; sed petitionem et pulsationem nostram non esse condignam, nisi misericordia Dei id quod petimus dederit. Et hoc sensu Semipelagianorum errorem Hilarius epistola ad Augustinum intellexisse videtur, cum referi ipsos asseruisse, Nec negari gratiam, si præcedere dicatur talis voluntas quæ tantum medicum quærat, non autem quidquam ipsa jam valeat. In eodem sensu loquitur concil. Arausicanum, canone 6: Si quis sine gratia Dei credentibus, volentibus, desiderantibus et pulsantibus nobis misericordiam dicit conferri. Misericordiam, inquit; nam Massilienses fatebantur auxilia prævenientis gratiæ adjuvantis dari ex misericordia, non ex debito justitiæ petentibus, quarrentibus, pul. santibus ex facultate naturæ, licet occasione horum conatuum naturæ tribueretur a Deo.

Eumdem fuisse Semipelagianorum sensum fatentur quidam theologi recentiores ex illis qui negant Dean, actuali gratia adjuvante, præmovere, applicare, seu prædeterminare efficaciter voluntatemn creatam ad consentiendum, quod confirmant auctoritate sanctorum Patrum, præsertim Augustin. lib. de Præd. SS. c. 2 dicentis: Videte si aliud agitur isto modo nisi ut gratia secundum merita nostra detur quolibet modo, ac sic gratia non sit gratia. Ubi ponderant particulam illaur, quolibet modo, nam ampliat meritum ad quemcumque modum meriti.

Ultimo dicit prædestinationem Dei esse generalem respectu ómnium, et non gratuitam respectu aliquo. rum. Constat hoc ex col. 13. c. 7, ubi ait: Cujus benignitas cum bonæ voluntatis quantulamcumque scintillam emicuisse prospexerit, vel quam ipse tamquam de dura silice nostri corporis excusserit, confovel eam, et exsuscitat, suaque inspiratione conforians, vult omnes homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire. Et post pauca : Qui enim, ut pereal unus ex pusillis non habet voluntatem, quomodo sine ingenti sacrilegio putandus est, non universaliter omnes, sed quosdam salvos fieri velle pro omnibus? Hæc in communi dicta sufficiant de errore Pelagianorum et Semipelagianorum. Ex quibus facile poterit unusquisque colligere, in quo Semipelagiani a Pelagianis differant, vel cum illis conveniant. lloc unum est in calce hujus disputationis notandum, quod Faustus et Cassianus quamlibet vel qualemlibet prævenientein gratiam admiserint, eam tandem re ipsa negaverunt, cum asseruerint secundum meritum fidei nobis dari. Unde Maxentius loquens contra Faustum, qui in suo libro promiserat se probaturum contra Pelagium gratiam non secundum merita nostra dari, inquit: Postea autem immemor sui promissi, totam plenius gratiam evacuare convincitur.

[ocr errors]

ANNO DOMINI CDXXIX.

VIGILIUS DIACONUS.

PROLEGOMENA.

llæc Schionemannus. Jam antea Regulæ Vigilii ipse editor Marianus Brockie dixerat:

Hucusque octo Regulæ Orientalium Patrum exhi bitæ suut in hoc Lace Holstenii Codice, ex quibus Vigilius Diaconus hanc Monachorum Regulain composuit, que proin merito et Orientalis dici potest, quamvis in Occidente scripta videatur. Laudat quidem hanc Regulam Gennadius, asseritque illam breviato et aperto scrmone totius monasticæ professionis disciplinam continere, ex qua proin S. Benedictus, Aniane abbas, suæ Regularum Concordiæ multa inservit; quemadmodum et Smaragdus, S. Michaelis in Lotharingia abbas, in sua Regule Benedictina Expositione. Constat autem hae Regula XLVII capitibus, quibus includitur quidquid ad bonum cujus

Vigilius Diaconus, inquit Gennadius cap. 51, A composuit ex traditione Patrum Monachorum Regulam, quæ in cœnobio ad profectum fratrum in conventu legitur, breviato el aperto sermone totius monasticæ pr. f ssionis in se tenentem d.sciplinam. In Trithemii Commentariis hæc autem leguntur Vigilius Diaconus et monachus, vir in Scripturis sanctis studiosus et eruditus, monastica disciplinæ custos et rector, fertur ad ædificationem monachoruin quædam cudisse opuscula, quæ ad nostram memoriam venire et locorum et temporum distantia prohibuit. Dicit autein presbyter Gennadius, scripsisse illum valde utilem Regulam de conversatione monachorum in uno libro. De cæteris non loquitur. Claruit sub Honorio et Theodosio principibus, anno 420. › Exstat tamen hæc B que monasterii regimen pertinet, et quæ ex Regula Regula sub titulo Regula Orientalis ex Patrum Orientalium Regulis collecta a Vigilio Diacono in Codice Regularum quem edidit Romæ an. 1661, in 4o, Lucas Holstenius; part. I el. l'aris. 1663, in-4°, p. 88-95; et novæ quam accuravit Marianus Brockie et post mortem ejus ediderunt socii ejus Augusiæ Vind. an. 179, sex voluminibus in-fo'io, tom. I, p. 60-64.

S. Pachomi plerumque desumitur; cum persæ¡ e ibidem propriæ S. Pachomii sententiæ reperiantur. Vixit quidem Vigilius Diaconus sæculo quimo, sei ignoratur cujus Ecclesiæ fuerit diaconos, quamvis apud Gallos floruisse supponi possit, cum nonnulli contendant, hanc Regulam-Orientalem, ab ipso compositam, in monasterio S Maximini Trevirensis eodem sæculo fuisse observatam. ›

VIGILII DIACONI

REGULA MONACHORUM.

Quæ vulgo dicitur

REGULA ORIENTALIS.

(Cod. Regular. Marian. Brockie tom. I.)

venientes ad monasterium; vel ejiciat, si ita necessitas fuerit, male habitantes.

1. Ut neque seniores in regendis fratribus inaniter C get, condemnet, vel suscipiat, si ita utile videtur, laborent, neque disciplina juniorum vacillet, qu:e abbatis conversatione stabilita firma sit, oportet ab. batein irreprehensibilem esse, severum, patientem, jejunum, pium, humilem : ut doctoris et patris locom impleat seipsum formain præbens bonorum operum. Ad cujus ordinationem omnes fratres respiciant; nihil sine consilio et auctoritate ipsius facientes. Qui sustinens monasterii necessitates de omnibus que in monasterio sunt libere judicabit; nullius personam accipiens, nec ulli gratiam præstaus, sed unumquemque secundum merita quotidiana' conversationis in veritate judicans, admoneat, hortetur, casti

11. In monasterio seniores s'nt duo, ad quos vel præsente abbate vel absente omnium fratrum disci plina et omnis cura monasterii pertineat: dantes sibi vices per dies, et dividentes inter se pondus 20 necessitatem monasterii; ex quibus unns tempore suo præsens in monasterio semper erit, ad præstandum abbati solatium, vel obsequium advenientibus fratribus; et ad procedendum, ubi necessitas communis exegerit, atque diligentiam cirea omnia que ad quotidianam custodiam et conversationem mona

XIV. Si inventus fuerit unus a fratribus aliquid per contentionem agens, vel contradicens majoris' imperio, increpabit juxta mensuram peccati sui.

sterii pertinent adhibendam ut quæcumque ad ob- A præscientiam principis, absque quo nullus increpandi sequium usumque monasterii facienda sunt, sine fratrem habebit potestatem. negligentia et querela faciant. Alius cum fratribus erit, tempore suo exiturus cum ipsis ad omnia opera et omnem necessitatem, providens ne quid contra Jisciplinam faciant. Qui considerans omnes actus singulorum, si quæ contra rationem facta viderit, seu per se emendet, vel abbati indicet.

XV. Qui mentitur, aut odio quemquam habere fuerit deprehensus, aut inobediens, aut plus joco quam honestum est deditus, aut otiosus, aut dure respondens, aut habens consuetudinem fratribus detrahendi vel his qui foris sunt, et omnino quidquid contra Regulam Scripturarum est et monasterii disciplinam, et audierit pater monasterii, vindicabit juxta mensuram opusque peccati.

III. Ille vero, qui secundum ordinem disciplina ordinatione abbatis ex consilio et voluntate omnium fratrum fratribus præpositus est, omnem ad se curam de disciplina fratrum et diligentiam monasterii revocabit; habens potestatem abbate absente faciendi omnia quæ abbas præsens facit. Ille autem patienI am, mansuetudinem, humilitatem, charitatem, æquitatem, sine persónarum acceptione servabit; B mensuram monasterii excedentem, referant học pa

ita agens, ut nec abbati tædium generet, nec fratres intemperantia illius laborent. Hæc observabit senior monasterii qui fratribus præpositus est, refereus ad abbatem omnia, vel præcipue illa quæ per se non voluerit explicare.

IV. Commendatum aliquod etiam'a germano fratro nullus accipiat: nihil in cella sua absque præpositi ju-sione quispiam habeat, nec poma quidem vilissima, et cætera hujuscemodi.

V. Operantes vero fratres nihil loquantur sæculare sed aut meditentur ca que sancta sunt, aut certe silebunt.

VI. Qui autem coquinat, antequam fratres reficiant, non gustabit quidquam.

VII. Nemo in cella aut in domo sua habeat quidquim prater ca, quæ in communi monasterii lege præcepta sunt.

VIII. Cumque ad dormiendum se collocaverint, alter alteri non loquatur. Cellam alterius, nisi prius ad ostium percutiat, introire non audeat.

IX. Mutare de his quæ a præposito acceperit cuin altero non audebit. Nec accipiet melius et dabit deterius, aut econtrario dans melius et deterius accipiens. Nemo ab altero accipiat quidpiam, nisi præpositus jusserit.

X. Clausa cella nullus dormiat, nec habeat cubiculum quod claudi possit, nisi forte ætati alicujus vel infirmitati pater monasterii concesserit.

XI. Nemo a terra solvat funiculum absque jussione patris. Qui in monasterio fratrum invenerit quidpiam, suspendat ut tollat qui cognoverit.

XII. Ad collectam et ad psallendum nullus sibi occasiones inveniat, quibus se dicat occupatum, quasi ire non possit. Et si in monasterio, vel in agro, aut in itinere, aut in quolibet ministerio fuerit, orandi et psallendi tempus non prætermittat.

XIII. Qui minister est, habeat studium ne quid operis pereat in monasterio. In qualicumque omnino arte, quæ exercetur a fratribus, si quid perierit, et per negligentiam fuerit dissipatum, increpetur a patre minister operum; et ipse iterum increpet alium qui opus perdiderit, dumtaxat juxta voluntatem et

C

D

XVI. Si omnes fratres viderint præpositum nimium negligentem, aut dure increpantem fratres, et

tri, et ab eo increpetur. Ipse autem præpositus nibil faciat, nisi quod pater jusserit : maxime in re nova. Quæ ex more descendit, servabit Regulam monasterii.

XVII. Præpositus vero non inebrietur, nec sedeat in humilioribus locis. Ne rumpat vincula quæ Deus in cœlo condidit ut observentur in terris. Ne lugeat in die festo Domini Salvatoris; dominetur carni suæ juxta mensuram Sanctorum. Non inveniatur in excelsis cubilibus, imitans morem gentilium. Non sit duplicis fidei. Non sequatur cordis sui cogitationes, sed legem Dei. Non resistat sublimioribus tumenti animo potestatibus. Ne fremat, nec birriat iratus super humiliores; nec transferat terminos Regulæ. Non sit fraudulentus, neque in cogitationibus verset dolos; nec negligat peccatum animæ suæ; nec vincatur carnis luxuria. Non ambulet negligenter. Non loquatur verbum otiosum. Non ponat scandalum ante pedes cæci. Non doceat voluntatem animam suam. Nen resolvatur risu stultorum ac joco. Non capiatur cor ejus ab his qui inepta loquuntur et dulcia. Non vincatur muneribus; non parvulorum sermone ducatur. Non deficiat in tribulatione. Non mortem timeat, sed Deum; non prævaricator sit pro; ter imminentem timorem. Non relinquat verum lumen propter modicos cibos. Non nutet ac fluctuet in operibus suis. Non mutet sententiam, sed firmus sit solidique decreti; justus, cuncta considerans; judicans in veritate absque appetitu gloriæ; manifestus Deo et hominibus, et a fraude procul. Ne ignoret conversationcm suorum, nec ad eorum scientiam cæcus existat. Nu'li noceat per superbiam ; nec sequatur concupiscentias oculorum. Veritatem nunquam prætereat: oderit injustitiam. Secundum personam numquam judicet pro muneribus, nec condemnet animam innocentem per superbiam. Non rideat inter pueros: non deserat veritatem timore superatus. Non despiciat eos, qui indigent misericordia. Non deserat justitiam propter lassitudinem; ne perdat animam suam propter verecundiam : ne respiciat dapes lautioris mensæ nec pulchra vestimenta desideret; nec se negligat, sed semper dijudicet cogitationes suas. Non inebrietur vino; sed humilitati junctam habeat veri.

« PreviousContinue »