Page images
PDF
EPUB

CONCIONVM

Quibus doctrina Christiana,

PRAXIS FIDEI

ET

Veræ Religionis traditur,

Accommodatarum omnibus ferè per annum oc-
cafionibus peculiaribus,

PER

MEINAR DUM SCHOTANUM Theol.
D. Prof. & Past. in Acad. Ultrajectina.

1.

[ocr errors][merged small]

FRANEKERÆ,

Impenfis IOANNIS FABIANI DEURING,
Bibliopola. ANNO M DC XL.

Typis Idzardi Alberti, Typog. in Acad. Franekerana.

-

Illustribus & Prapotentibus,

VLTRAIECTINAE
PROVINCIA

ORDINIBVS.

NEC NON

Ampliffimis, Prudentissimis, Confultissimis

D. D.

CONSVLIBVS

Totique Vrbis VLTRAIECTINA

SENATVI

Omnimodam benedictionem temporalem

&aternam precatur

M. SCHOTANUS

-

PRAEPOTENTES:

NOBILISSIMI, AMPLIS

SIMI DOMINI

Ac Mecenates omni obfervantia colendi.

Vanto timore hoc meum scriptum vobis offeram, novit is, quem in vobis timemus. Quod audeam, facit quod credam, tanti apud vos esse oblationem. humilem obsequii, quanti potentis vultum. Proptereà ego servus vester hasce conciones, quam poffum humillimè quasi ad pedes vestros depono, & hac dedicatione offero. Animo facio, ut nullus dubito, tam ad omne obsequium parato, quam à quoquam subditorum veftrorum, absit injuria dicto, petere possitis. Conciones sunt, quas ego præter lectiones quotidianas, præter collegia varia, præter laborem Ecclefiæ impendendum à me dictatas, ab alio descriptas typis divulgari curavi. In illis aut Deum ejus Maje

*

2

statem

statem & attributa meditor; aut Trinitatem scrutor, doceo, probo; aut prædestinationem evolvo; aut creationis miranda percurro ; aut providentiæ divinæ stupenda sacra considero; aut fœdus novum deprædico; aut Christum unicum Salvatorem annuncio; aut gratiam vocaturus, adoptionis, justificationis, & glorificationis pro tenuitate commendo. Quis enim ad hæc idoneus? 2. Cor.2. v.16. De obedientia vera & viva fidei praxi ago. Religionis vim enucleo. Confcientiæ naturam describo. Ad studium puritatis excito. Errores etiam varios refuto. Impiis moribus in omnibus concionibus reluctor. Malæ confuetudini inolitæ & inveteratæ, ut obsolescat occurro. Suppuratas animas ab avaritia, ebrietate, superbia, & id genus aliis peccatis purgare nitor. Luxui obbrutescentes animas ad temperantiam flectere, terræ fæcibus immersas ad cælum evocare, elumbi ocio deditas, ut negotio sese dedant & excitare, ferpentinis aliis nodis intricatas enodare conor. Seculo quidem judiciosissimo & eruditifsimo fastidiosa multorum ingenia, & cenfuram reformidans hæc edo. Scio vix quicquam limatum & exasciaexasciatum fatis multis videri, quod non dente Theonino rodere & perftringere poffint. Malui tamen junioribus Pastoribus dilectis mihi fratribus viam præire, iis utilis esse & prodeffe quibufdam occafionibus, quando illis minus vacat, etiam aliquantulum,quam nihil agere,& ob obtrectationes tacere.Iudicavi semper utilius,etiam duo talenta fænori exponere, quàm defodere. Prodesse velle pro facultacula sua, nihil aliud esse, quam Deum sequi, Christum imitari, Apoftolorum veftigia legere,duxi,æstimavi. Semper juxta illud Apostoli judicavi omnium maximum prophetare. Ambite spiritualia, illius effatum eft, magis ut prophetetis. Multi hodiè reperiuntur, quos fiftupidos & vecordes dixero,errare menon putem, qui longè aliter judicant. An sapientiores Apoftolo? Tam viliter habent conciones, quasi iis nihil facilius, quasi è manica depromi poffent. Nulli rei ægrius laborem impendunt fuum,quam concioni adornandæ: cum nulli rei majori cum compendio, majori cum fructu incumbere pofsent. Pauci funt, qui iis benè formandis invigilant, qui accuratius pensitant, quòd maximè è re futurum. Conciones perpetuò habendæ funt à

*

3

Pasto

[ocr errors]
« PreviousContinue »