Page images
PDF
[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

() DETRA OMNIA

POST LOVANIENSIUM THEOLOGORUM RECENSIONEM

cAsTIGATA DENUo AD MANUsCRIPTos coDiCEs GALLICANos, vATicANos, βElgicos etc.
NECNON AD EDITIONES ANTIQUIORES ET CASTIGATI0REs,

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

IN TOMUM SECUNDUM

P R AEFATIO.

Ut oeuli aliis corporis sensibus præstant, ita illustrium virorum Epistolæ cæteris eorum scriptis passim antecellunt. In eis enim tanquam in gemino oculorum speculo emicant personæ dotes, affectus, virtutes et vitia; sic ut nemo magis ad vivum ea exprimere possit, nemo alibi melius quam in epistolis intueri. Id si de cujusquam alius, certe de Augustini Litteris constat, im quibus sanctissimi Doctoris genius, eloquentia citra fucum, prudentia, zelus, animi constantia, veritatis ac pietatis studium, humanitas, modestia, aliæque virtutes resplendent. Jam quidem in Confessionum libris se ipse luculenter expresserat Augustinus; at non ita, si dicere licet, genuine sicut im Epistolis. Fit enim ut quæ de seipsis scribunt sancti, aut immodice extollant, si mala sint; aut plus æquo deprimant, si bona : si vero quis alius de ipsis scribit, non satis eorum intima penetrare possit; aut etiamsi possit, aptissime explicare non valeat. At in variis epistolis auctores sponte se ipsi produnt pinguntque nativis coloribus, quos natura, locus, occasio, personæ, argumenti materia, etiam a non cogitantibus exprimunt : adeo ut diligens quivis rerum æstimator in epistolaribus scriptis auctoris faciem et animum e propinquo intueri possit.

Sed illud insuper Augustini Epistolis dignitatem addit, quod cum sanctissimus Pontifex gravissimis Ecclesiæ negotiis fuerit occupatus, Epistolarum ejus collectio non tantum ipsius privatam, sed et totam fere ecclesiasticam illius temporis historiam complectatur. Unde si quis Donatistarum et Pelagianorum, quæ duæ hæreses Ecclesiam per id tempus maxime infestarunt, res gestas studiose indagare ac plene intelligere cupit, Augustini Epistolas legat ac sedulo revolvat, et votis tandem suis optatum finem imponet.

Verum in superioribus editionibus adeo perturbatus erat Augustinianarum Epistolarum ordo, ut non facile quisquam id assequi potuisset absque longa et sæpe repetita lectione ac meditatione. Nam ejusdem temporis et argumenti Epistolæ per totum collectionis corpus hinc inde dispersæ erant, tum priores posterioribus postpositæ et in finem rejectae; ac demum, quæ intoleranda confusio erat, Augustini rescripta quam longissime ab interrogatis et consultis nonnunquam aberant : imo rescripta consultis longe præferebantur; adeo ut Evodii v. g. consulentis Epistolæ post multas interjacentes Epistolas Augustini responsum consequerentur. Quapropter optandum erat ut Augustini Epistolæ in rectum ordinem pro temporum ratione digererentur. Quod procul dubio curaturus fuisset Augustinus ipse, si earum recensionem quam susceperat, ei absolvere licuisset. Quippe in Retractationum suarum proœmio optare se testatur, ut opera sua eo quo scripta sunt ordine perlegantur, eique rei daturum se operam, quo demum intelligant lectores quomodo scribendo profecerit.

[graphic]
[ocr errors][ocr errors][merged small]

At quominus id tentaremus intercedebant diversæ res; nempe usus superiorum temporum, receptus ordo ab annis circiter centum septuaginta, citationes usitatæ, quas violare, aut demum pervertere nefas esse videbatur, ne mutatio hæc plurimum negotii studiosis facesseret. Ad hæc non leves difficultates in constituendo Epistolarum ordine, qui omnibus probetur; cum de monnullarum ætate disputent eruditi. Atque hæc potissimum nos ratio morabatur; quippe qui id præcipue in animum induximus, hoc in labore nostro neutrorum sententiæ temere adversari aut favere. Hæc ergo mQmenta a mutando Epistolarum ordine nos deterrebant, nec facile id a nobis contra superiores editiones suscipiendum videbatur. Ex adverso tamen aliud suadebant non tantum varia eruditorum exempla in Epistolis S. Cypriani, S. Leonis, etc. sed etiam virorum non minus scientia quam dignitate præstantium auctoritas, qui posteritati hac nova editione consultum volebant. His omnino exemplis et auctoritatibus adducti, tandem consensimus, ut Augustini Epistolæ ad annorum seriem, quoad fieri posset, accuratam revocaremus. Et ne levi fundamento hanc seriem designasse videamur, non modo nostris, sed etiam alienis eam studiis et consiliis investigare sategimus. Nostrarum hanc in rem momenta rationum, quibus ordinem a nobis constitutum comprobamus, paulo inferius subjicienda sunt, postquam nonnulla circa novam hanc Epistolarum editionem hic præmiserimus. Principio Epistolarum chronologico ordine constituto, eas in quatuor classes distinximus, quarum prima illas exhibet quas Augustinus nondum episcopus scripsit. Qua in re Augustinum ipsum secuti auctorem sumus, qui in Retractationum priore libro ea duntaxat recensuit opuscula quæ antequam fieret episcopus in lucem protulerat. In secunda classe repræsentantur Epistolæ quas ab inito episcopatu ad collationem cum Donatistis Carthagine habitam et Pelagianæ hæreseos in Africam invectionem edidit. In his enim duobus sive retegendis, seu extirpandis erroribus versantur ut plurimum hæ litteræ, quæ eorum initia, progressus, atque damnationem accurate describunt. Tertia Epistolarum classis eas complectitur quas ab eo tempore S. Doctor ad vitæ finem exaravit, quibus scilicet certa epocha potest assignari. In quartam demum classem reliquas Augustini litteras redegimus, quas quidem scripsit episcopus, nulla tamen alia præfixa temporis aut circumstantiarum nota, quæ certum tempus præ se ferat. Ex hac porro quadruplicis classis distinctione id commodi eveniet, quod antea observabamus, ut studiosus lector ea quæ ad hæreses Donatistarum et Pelagianorum pertinent, uno fere conspectu ac tenore percipiat. Deinde monendus est lector nonnullos tractatus, qui hactenus in Epistolarum ordinem relati sunt, loco motos a nobis non fuisse, tametsi id non levis momenti rationes suadere videbantur. In eo genere est publicum illud instrumentum, quo Eraclium futurum sibi successorem designat Augustinus, præter aliquot prolixiora opuscula, quae ab ipso in Retractationibus censentur inter libros. Id vero a nobis præstitum haud fuit, quo vel sic lectorum commodo, quantum fas esset, consuleretur. Verum nihil cunctandum censuimus, quin rejiceretur in Appendicem vulgata illa Altercatio cum Pascentio, quæ cLxxv111 numerabatur inter Augustini Epistolas. Hanc enim supposititiam esse manifestis constat argumentis, quæ in Admonitione eidem Altercationi præfixa retulimus. Præterea rem gratam utilemque studiosis facturos nos arbitrati sumus, si quasdam huc revocaremus Epistolas, non solum quas Augustinus nomine suo misit ad alios, sed

« PreviousContinue »