Selections from Livy

Front Cover
American Book Company, 1905 - Rome - 375 pages
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 23 - Datur haec venia antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat; et si cui populo licere oportet consecrare origines suas et ad deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano, ut, cum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes humanae patiantur aequo animo, quam imperium g patiuntur.
Page 376 - HARPER'S LATIN DICTIONARY Founded on the translation of " Freund's Latin-German Lexicon." Edited by EA ANDREWS, LL.D. Revised, Enlarged, and in great part Rewritten by CHARLTON T. LEWIS, Ph.D., and CHARLES SHORT, LL.D. Royal Octavo, 2030 pages . Sheep, $6.50; Full Russia, $10.00 The translation of Dr.
Page 24 - ... ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quae vita, qui mores fuerint, per quos viros quibusque artibus domi militiaeque et partum et auctum imperium sit; labente deinde paulatim disciplina velut desidentes primo mores sequatur animo, deinde ut magis magisque lapsi sint, tum ire coeperint praecipites, donec ad haec tempora quibus nec vitia nostra nec remedia pati possumus perventum est.
Page 196 - Plurimum audaciae ad pericula capessenda, ю plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par. Cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate modus finitus. Vigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora : id, quod gerendis rebus superesset, quieti datum.
Page 141 - ... parva quoque, ut ferme principia omnia, et ea ipsa peregrina res fuit. Sine carmine ullo, sine imitandorum carminum actu ludiones ex Etruria acciti, ad tibicinis modos saltantes, haud indecoros motus more Tusco dabant.
Page 241 - ... et animus suus cuique ante aut post pugnandi ordinem dabat; tantusque fuit ardor animorum, adeo intentus pugnae animus ut eum motum terrae, qui multarum urbium Italiae magnas partes prostravit avertitque cursu rapidos amnis, mare fluminibus invexit, montes lapsu ingenti proruit, nemo pugnantium senserit.
Page 27 - Helenae semper auctores fuerunt, 2 omne ius belli Achivos abstinuisse ; casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Enetum, qui seditione ex Paphlagonia pulsi et sedes et ducem rege Pylaemene ad Troiam amisso quaerebant, 3 venisse in intimum maris Hadriatici sinum, Euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis, Enetos Troianosque eas tenuisse terras.
Page 24 - Hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in inlustri posita monumento intueri; inde tibi tuaeque rei publicae, quod imitere, capias, inde foedum inceptu, foedum exitu, quod vites.
Page 340 - ... huic versatile ingenium sic pariter ad omnia fuit, ut natum ad id unum diceres quodcumque ageret...
Page 340 - ... quodcumque ageret: in bello manu fortissimus multisque insignibus clarus pugnis; idem, postquam ad magnos honores pervenit, summus imperator; idem in pace, si ius consuleres, peritissimus, si causa oranda esset, eloquentissimus nee is tantum, cuius lingua vivo eo viguerit, monumentum eloquentiae nullum exstet, vivit immo vigetque eloquentia eius sacrata scriptis omnis generis.

Bibliographic information